MUNICIPIUM

MUNICIPIUM
MUNICIPIUM
Latinis quid sit, et quid a Colonia differat. et quid sint Municipes, quaeve vocabuli huius ratio ac proprietas, integro c. 13. l. 16. exponit A. Gellius, ubi inter alia docet, non meliore conditione fuisse Colonias, ut vulgo creditum, quam municipia; quo de errore D. Hadrianus in oratione, quam de Italicensibus in Senatu habuit, peritissime disseruerit: mirari se ostendens, quod et ipsi Italicenses et quaedam item alia Municipia antiqua, quum suis moribus legibusque uti possent, in ius Coloniarum mutari gestvuerint: cum contra Praenestini maximô opere a Tiberio Imperatore petierint, ut ex Colonia in Municipii statum redigerentur. Pergit dein, Municipes ergo sunt cives Romani ex Municipiis, legibus suis et suô iure utentes, muneris tantum cum Populo Romano honorarii participes, a quo munere capessendo appellari, videntur, nullis aliis necessitatibus neque ullâ Populi Rom. lege adstricti, ni populus eorum fundus factus est. I. e. nisi tota civita iuri Quiritium se subiecisset, ac secundum id se victuram in posterum recepisset, ut phrasin hanc explicat Cicer. pro Corn. Balbo. Addit Gellius, Primos autem Municipes sine suffragii iure Caerites esse factos accepimus: concessumque illis, ut Civitatis Romanae honorem quidem caperent, sed negotiis tamen atque oneribus vacarent. Subnectit tandem, Sed Coloniarum alia necessitudo est: non enim veniunt extrinsecus in Civitatem, nec suis radicibus nituntur (uti municipia): sed ex civitate quasi propagatae sunt, et iura institutaque omnia populi Romani non sui arbitrii, habent etc. Paulus aliter Festus, e cuius verbis constat, Municipes non semper eôdem modô acceptos esse: Illud interim constat, Municipes ex eo nominatos, quod ius adepti essent cum Populo Romano munere capiendi. Unde et Ulpianus, Municipes proprie dictos ait, qui in civitatem Romanam accepti, munerum participes fierent. Munera vero nil aliud sunt, quam officiorum civilium iura. Municipes itaque fuêre homines iuris civium Romanorum participes, et Municipiam, oppidum iure civium Romanor. donatum. Coeterum non eiusdem semper iuris Municipes fuêre: Nam primis temporibus civitas aliis cum suffragio, aliis vero sine suffragii iure data fuit; quorum illi Romanis vivebant legibus, ac ius habebant Romae petendi Magistratum, isti suis viventes legibus, ad dignitates non admittebantur; quod enim Muneris honorarii participes facti dicuntur, nil aliud erat, quam quod honoris causâ in civitatem Romanam recepti, cives Romani dicebantur, et in Legione, tamquam tales, non in auxiliis, ut socii, militabant. Vide Iac. Oiselium ICtum Notis in A Gellium locô supra laudatô: Ioh. Rosin. Antiqq. Rom. l. 10. c. 22. etc. Fuêre autem Municipia Romana quaedam in Italia; quaedam extra Italiam, de quibus infra. Hinc Municipalis Vita, apud Martialem, l. 4. Epigr. 66.
Egisti vitam semper, Line, municipalem,
Quâ nihil omnino vilius esse potest etc.
H. e. frugalis, utpoterustica, quam degunt in Municipiis. Irridet enim hôc Epigrammate Poeta Linum quendam, qui ingens patrimonium dilapidaverat eô victu et cultu, quô alius potuisset id multum augere: docetque illum rem fecisse dissimilem; Nam parce vivendo, (quô modô alii ditescunt) illum contra pauperrimum ex divite factum esse, Ramiresius ad l. MUNICIPIA ROMANA IN ITALIA. † SIGNUM EST, INTERIISSE, EX FERRAR. Acerrae, in Campania, Livio, l. 23. c. 17. Aletrium, in Latio, ex veter. inscr. Allifa, in Samnio, ex veter. inscr. Ameria, in Umbria, Ciceroni, pro Rosc. Anagnia, in Latio, Livio, l. 9. c. 41. et Ciceron. l. 16. Attic. Ep. 8. Aquinum, in Latio, iisdem. Liv. l. 26. c. 9. Cicer. 2. Phil. c. 41. Aretium, in Hetruria, vetus inscript. Aricia, in Latio, Livio, l. 42. c. 63. Velleio, l. 1. c. 14. Festo etc.
Arpinum, in Latio, Livio l. 9. c. 44. Ciceroni, l. 2. Attic. Ep. 11. Asculum, in Piceno, Cicer. vin Bruto c. 46. Assisium, in Umbria, ex veter. inser. † Atella, in Campania, ex veter. inscr. Blera, in Hetruria, ex veter. in script. Bononia, in Gallia Togata, ex Festo. Bovillae, in Latio, ex Cicer. l. 5. Attic. Ep. 13. Caere, in Hetruria, ex veter. inscr. et Gellio. l. 16. c. 13. Calenum, in Campania, Ciceroni, 2. Agrar. c. 31. Capena, in Hetruria, ex veter. inscr. Capua, in Campania, ex veter. inser. † Casinum, in Samnio, ex veter, inscr. † Casventum, in Umbria, ex veter. inscr. Clusium, in Hetruria ex veter. inser. Cora, in Latio, ex veter. inscr. † Cumae, in Campania, Livio l. 25. c. 7. et ex veter. inscr. Eporedia, in Salassis, ex Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Ferentinum, in Latio, Livio, l. 25. c. 9. Forentum, in Latio, Plinio, l. 3. c. 5. † Formiae, in Latio novo, Livio, l. 35. c. 21. † Forum Flaminii, in Umbria, ex veter. inscr. Forum Sempronii, in Umbris, ex veter. inscr. Fundi, in Latio, Livio. † Gabii, in Latio, Ciceroni. Hispellum, in Umbris, ex veter. inscr. Hydruntum, in Salentinis, ex veter. inscr. Interamna, in Latio, ex veter. inscr. † Lanuvium, in Latio, Livio l. 21. c. 62. Cicer. 2. Agrar. c. 25. Larinum, in Frentanis, Ciceroni, pro Cluent. c. 63. Lavici, in Latio, Cicernoi, 2. Agrar. c. 35. Luca, in Hetruria, Festo. Mediolanum, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70. Mevania, in Umbria, vetus inscr.Mevoniola. ibidem. † Nahattes, in Umbria, vetus inscr. Nepet, in Hetruria, Festo. Nola, in Campania, Festo. † Nomentum, Sabinis, Livio, l. 4. c. 22. Movaria, in Insubria, Tacito, l. 1. Histor. c. 70. † Numana, in Piceno, ex veter. inscr. Ocriculum, in Umbria, ex veter. inser. † Pedum, in Latio, Livio, l. 2. c. 39. Pisae, in Hetruria, Festo. Placentia, in Gallia Togata Festo. Praeneste, in Latio, Festo. Privernum, in Latio, Livio l. 7. c. 16. et veter. inser. Rhegium, in Brutiis, vetus inscr. Saepinum, in Samnio, vetus inscr. Sarsina, in Aemilia, vetus inscr. † Scaptia, in Latio, Plinio, l. 3. c. 4. Segusium, in Taurinis, ex veter. inscr. † Sinuessa, in Campania, ex veter. inscr. Suessa, in Campania, similiter. † Suessula, in Campania, itidem. Surrentum, in Picentibus, ex veter. inscr. Sutrium, in Hetruria, Festo. † Tarquinii, in Thuscia, Ciceroni, l. 2. Divinat. Tibur, in Latio, Festo. Tifernum, in Umbria, ex veter inscr. † Trebula, in Latio, Livio, l. 10. c. 1. † Tusculum, in Latio, Sexto Pompeio, Livio l. 3. c. 18. Vercellae, in Insubria, Tacito l. 1. Histor. c. 70. † Vindinum, in Umbria, ex veter. inscr. Urbinum, in Umbria, ex veter. inscr. MUNICIPIORUM ALIQUOT ITALIAE, APUD VETERES ALIUS CATALOGUS. Acerrae, Campaniae. Aletrium, Latii. Allifa, Samnii. Ameria, Umbriae. Anagnia, Latii. Aretium, Hetruriae. Aricia, Latii. Arpinum, Latii. Asculum, Piceni. Assisium, Umbriae. † Atella, Campaniae. Blera, Hetruriae. Caere, Hetruriae. Capena, Hetruriae. † Cassinum, Samnii. Clusium, Hetruriae. † Cora, Latii. † Cumae, Campaniae. Eporedia, Galliae Subalpinae. † Formiae, Latii novi. † Forum Flaminii, Umbriae. Forum Sempronii, Umbriae. Fundi, Latii novi. † Gabii, Latii. Hispellum, Umbriae. Hydruntum, Salentinorum. Interamna, Umbriae, vel Latii. Labici, Latii. † Lanuvium, Latii. Larinum, Apuliae. † Maecia, Latii. Mediolanum, Insubriae. Mevania, Umbriae. Nepet, Hetruriae. Nola, Campaniae. † Nomentum, Sabinorum. Novaria, Insubriae. † Numana, Piceni. † Pedum, Latii. Privernum, Latii. Rhegium, Brutiorum. Saepinum, Samnii. † Scaptia, Latii. Segusium, Galliae Subalpinae. Suessa, Campaniae. † Suessula, Campaniae. Surrentum Picentinorum. Tifernum, Umbriae. † Trebula, Latii. † Tusculum, Latii. Vercellae, Insubriae, in confinio Galliae Sabalpinae. Urbinum Umbriae. Et quia eaedem aliquando Urbes Coloniae fuêre, et Municipia et Praefecturae; conditionemque alias mutârunt, ut ex Praefecturis Coloniae, vel Municipia; vel ex Coloniis Municipia factae sint: seriem Municipiorum, quae Praefecturae fuêre, subiungam.
MUNICIPIA, QUAE PRAEFECTURAE ROMANAE, IN ITALIA, FUERE. Acerrae in Campania, Sexto Pompeio. Alliphae, in Samnio. Anagnia, in Latio. Arpinum, in Latio. † Atella, in Campania. Atina, in Latio, Ciceroni, pro Planceo c. 12. Caere, in Thuscia. † Calatia, in Campania. Calenum, ibidem, Ciceroni. 2. Agrar. c. 31. Capua, ibidem. Casilinum, ibidem. † Casinum, ibidem, Ciceroni loc. cit. Cora, in Latio, Ciceroni, Stra. boni. † Cossa, in Thuscia, Ciceroni. † Cumae, in Campania. † Formiae, in Latio novo. Frusino, in Latio. Fundi, in Latio. † Linternum, in Campania. Neapolis, ibidem, Ciceroni, 2, Agrar. c. 31. Nursia, in Umbria. Placentia, in Aemilia, Ciceroni, in Pison c. 1. Praeneste, in Latio, Ciceroni, pro Planco c. 26. Puteoli, in Campania. Reate, in Sabinis, Ciceroni, l. 2. de Nat. Deor. c. 2. † Saturnia, in Tuscia. Sora, in Latio, Ciceroni, pro Planco. Suessa, in Campania, Ciceroni, 3 Philipp. c. 4. † Suessula, ibidem. Tibur, in Latio, Ciceroni, 6. Philipp. c. 4. Venafrum, in Samnio. Vulturnum in Campania etc. Municipia extra Italiam plurima fuêre, quae Colonias numerô superabant. Quaenam autem dictae fuerint Praefecturae olim apud Roman. Vide in voce Praefectura.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Нужен реферат?

Look at other dictionaries:

  • Municipium — (pl. municipia), the prototype of English municipality, was the Latin term for a town or city. Etymologically the municipium was a social contract between municipes, the duty holders, or citizens of the town. The duties, or munera, were a… …   Wikipedia

  • Municipium — (pl. Municipia) bezeichnete in der römischen Republik ursprünglich eine von Rom abhängige Stadt Latiums und später Italiens, deren Bürger gegenüber Rom die gleichen Pflichten übernehmen (lateinisch: munera capere) mussten wie die römischen Bürger …   Deutsch Wikipedia

  • Municipium —   [lateinisch] das, (s)/...pia, Munizipium das, s/...pi |en, in der römischen Republik seit 338 v. Chr. die in den römischen Staatsverband aufgenommene italische Gemeinde, deren Bewohner teils römisches Vollbürgerrecht, teils kein Stimmrecht in… …   Universal-Lexikon

  • Municipĭum — (röm. Ant.), überhaupt Stadt in Italien, welche zum Römischen Reiche gehörte. a) In der ältesten Zeit war ein M. eine Stadt Italiens, welche mit Rom im engen Bundesverhältniß stand, u. deren Bürger, wenn sie nach Rom zogen, hier Vollbürger wurden …   Pierer's Universal-Lexikon

  • Municipĭum — (lat.), bei den Römern eine Landstadt, deren Stellung zu der Hauptstadt im Laufe der Zeit vielfach gewechselt hat. Als nämlich das Gebiet Roms sich so erweitert hatte, daß es nicht mehr alle eroberten Städte in sein eignes Stadtgebiet oder in den …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • Municipium — Este artículo o sección necesita referencias que aparezcan en una publicación acreditada, como revistas especializadas, monografías, prensa diaria o páginas de Internet fidedignas. Puedes añadirlas así o avisar …   Wikipedia Español

  • Municipium — Municipe Le municipe est l un des statuts possibles pour une cité du monde romain antique, inférieur à celui de colonie. Il succède à une communauté pérégrine. La caractéristique principale de ces villes était de se diriger elle même. En règle… …   Wikipédia en Français

  • Municipium — Un municipium era la segunda clase más alta para una ciudad romana, y tenía un status inferior a la colonia romana. Sus ciudadanos no eran completamente ciudadanos romanos (pero sus magistrados podían serlo después de su retiro), pero ellos… …   Enciclopedia Universal

  • municipium — ▪ ancient Roman government plural  municipia        ok hb 6/11/07in antiquity, a community incorporated into the Roman state after the dissolution of the Latin League. Initially, inhabitants of such municipalities were considered Roman citizens… …   Universalium

  • Municipium Iasorum — Approximate location of the Municipium Iasorum Municipium Iasorum or Res publica Iasorum was an autonomous territory in ancient Roman Pannonia (in present day Croatia), located in the area around present day town of Daruvar. Its administrative… …   Wikipedia

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”